Hľadaný výraz: Mt 11,2-6; Lk 7,18-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
2 Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos 3 ait illi: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”. 4 Et respondens Iesus ait illis: “ Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis: 5 caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur; 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me ”.

18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”. 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “ Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?” ”. 21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. 22 Et respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; 23 et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”.

1

mail   print   facebook   twitter